Angelus ad Virginem è un canto di Natale medievale, il cui testo parla dell'Annunciazione a Maria.
L'autore, anonimo, compose il testo in latino, tra il XII e il XIV secolo.
È incluso, con il numero 6, nella raccolta Carols for Choirs 3: Fifty Christmas Carols, con arrangiamento di David Willcocks.
Testo
Angelus ad Virginem subintrans in conclave, virginis formidinem demulcens, inquit: "Ave, ave regina virginum, coeli terraeque dominum concipies et paries intacta, salutem hominum; tu porta coeli facta, medela criminum."
"Quomodo conciperem, quae virum non cognovi? Qualiter infringerem, quae firma mente vovi?" "Spiritus sancti gratia perficiet haec omnia; ne timaes, sed gaudeas secura, quod castimonia manebit in te pura, Dei potentia."
Ad haec virgo nobilis respondens inquit ei: "Ancilla sum humilis omnipotentis Dei. Tibi coelesti nuntio, tanta secreti conscio, consentiens et cupiens videre factum quod audio, parata sum parere Dei consilio."
Angelus disparuit et statim puellaris uterus intumuit vi partus virginalis. Quo, circumdatus utero novem mensium numero, hinc exiit et iniit conflictum, affigens humero crucem, qua dedit ictum hosti mortifero.
Eia Mater Domini, quae pacem redidisti angelis et homini, cum Christum genuisti! Tuum exora filium ut se nobis propitium exhibeat et deleat peccata, praestans auxilium, vita frui beata post hoc exsilium.
Note